

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 42: Versus 11
Cedar.Filius Ismaelis: Saraceni ab eo, qui melius Agareni: sed nomine liberae velaverunt ignominiam ancillae. Ismael enim filius ancillae Agar fuit, ab hac Saraceni. Duodecim enim duces genuit. Nomine quoque ejus ipsa dicitur provincia.De vertice montium.[HIER.]Super montem excelsum ascende. De vertice montis.De altitudine virtutis et contemplationis, ut etiam exemplo doceant quae praedicant.